Dan
1.1.1 (p. 10,2 )
[1] Dan igitur et Angul, a quibus Danorum
coepit origo, patre Humblo procreati non solum conditores gentis nostrae,
verum etiam rectores fuere.
[2] Quamquam Dudo, rerum Aquitanicarum scriptor, Danos a Danais ortos
nuncupatosque recenseat.
[3] Hi licet faventibus patriae votis regni dominio potirentur rerumque
summam ob egregia fortitudinis merita assentientibus civium suffragiis
obtinerent, regii tamen nominis expertes degebant, cuius usum nulla tunc
temporis apud nostros consuetudinum frequentabat auctoritas.
Dan
1.1.2 (p. 10,9 )
[1] Ex quibus Angul, a quo gentis Anglicae
principia manasse memoriae proditum est, nomen suum provinciae, cui
praeerat, aptandum curavit, levi monumenti genere perennem sui notitiam
traditurus.
[2] Cuius successores postmodum Britannia potiti priscum insulae nomen novo
patriae suae vocabulo permutarunt.
[3] Magni id factum a veteribus aestimatum.
[4] Testis est Beda, non minima pars divini stili, qui in Anglia ortus
sanctissimis suorum voluminum thesauris res patrias sociare curae habuit,
aeque ad religionem pertinere iudicans patriae facta litteris illustrare et
res divinas conscribere.
Dan
1.1.3 (p. 10,17 )
[1] Verum a Dan (ut fert antiquitas) regum
nostrorum stemmata, ceu quodam derivata principio, splendido successionis
ordine profluxerunt.
[2] Huic filii Humblus et Lotherus fuere, ex Grytha summae inter Theutones
dignitatis matrona suscepti.